bona fide consulimus, affectione pura rogamus et, quoniam expedire videmus, districte vobis precipimus,
quatenus post receptionem presentium et ab incursu cessetis hostili et securitatem prestetis
non solum transeuntibus, verum etiam circumadiacentium hominibus regionum. Nos autem similia
circa vestros adversarios procuramus. Sic etenim precisis hinc inde turbationum zizaniis in spe fertili
divine clementie superseminari poterit semen optate quietis.
I 4
Morditiva lenitivis admiscet interdum industria correctoris, ut, quos lac dulcedinis non emollit,
virga exasperationis inclinet. Sane dolor nobis est cordi. rubor ori, quod sincere dilectionis immemores,
qua vos apostolica sedes amplectitur tamquam filios speciales, sic ei defertis in nobis, quod
per eos iniuria graviori afficimur, in quibus filialis affectionis devotio promptior sperabatur. Meminimus
quidem, quod preces porreximus et credebamus obtentum, ut circa captivos, qui valde inhumane
tractabantur a vobis, in cibis, veste, locis et laxatione compedum remissionem admitteret
dextera sevientis, quibus, etsi post nostrum a civitate Bononiensi digressum vos pios super hiis ad
modicum prebueritis, nunc tamen, sicut de fide dignorum relatione comperimus, facte nobis circa
eos tantillum gratie convertistis per retractionis iniuriam in offensam. Profecto, sicut audivimus,
rationis turbato iudicio tamquam oves occisionis captivos deputastis eosdem, et duro usi consilio
adeo aggravastis in eos vobis natione, genere patriaque propinquos severitate tyrannica et severa
tyrannide manus vestras, quod ipsi, quibus presentie nostre adventus humanitatis promiserat in
captivitate remedium et beneficium tandem debuit redemptionis afferre, teterrimo carcere sunt
detrusi, omni atrocitati expositi, alimentis parcissimis rarissime sustentati, prorsus privati omni
beneficio luminis et fere nudi vinculis gravissimis compediti, quorum quidam, quos delicatior origo
non patitur sevitie tante diutius ferre supplicium, vitam graviorem morte reputant conclusi tenebris
cum merore, dum contra vite misere tedium coguntur miserabile mortis suffragium invocare tedentes
vite sic cesi. O inanis dissolutio patrie, que ipsos, qui sunt caro de carne et os de ossibus Lombardorum,
sic ab intrinsecis disiungit iniuriis, ut compatriotas in affectionis compagine communis
patria non agnoscat. Si ergo ad hec aciem mentis dirigitis, si solita meditatione pensatis affectum,
quem ad vos et totam provinciam semper habuit sedes apostolica, mater vestra, nequaquam monitis
et mandatis nostris difficultatis obiceretis obstaculum, presertim in observatione treugarum et misericordia
captivorum, in quorum cruciatibus quodammodo crucifigitur ipse Christus, cum et ipsi
professione Christiani nominis censeantur, et pari eos vobiscum pretiosi sui sanguinis pretio redemerit
caritate. Quapropter, ne nos negligentia notet et culpam vestram omissione, quod absit, nostram
facere videamur, mandamus et districte precipimus, quatenus captivos ipsos in eundem saltem
statum, in quo ad respirationis levamen fuit eis provisum presentibus nobis Bononie, reducentes
ab hostili prorsus incursu et adversariorum insultibus, sicut iam frequenter mandavimus, omni
contradictione postposita desistatis, facientes quecumque post treugas indictas a vestris presumpta
constiterint sublato more dispendio emendari. Alioquin, quantumcumque vos diligamus, immo,
quia in Deo diligimus, oportebit nos cogitare duriora consilia, quia ferro abscidenda sunt vulnera,
que fomentorum non sentiunt medicinam. Denique, ne quid de contingentibus omittamus, dilectum
nostrum I., capellanum nostrum, litteratura et circumspectione conspicuum, ad vos super
|
|