: Chronicon Novaliciense

Pag 84

II


«Quid lingua simulas, quod ab imo pector dampnas?
Ore mihi fingis, toto quod corde refutas?
Tamquam si sit tibi magnus pudor ducere nuptam».
Vir sapiens contra respondit et intulit ista:
«Absit quod memoras, dextrorsum porrige sensum.
Scis enim nil umquam me simulata mente locutum. (vv. 237-42)
Adest itaque hic nullus, exceptis nobis duobus. Amodo namque
esto mente sollicita, quę extrinsecus es regis reginęque thesauris
custoda.
In primis galeam regis tunicamque trilicem
assero, loricam, fabrorum insigne ferentem,
diripe, bina dehinc mediocria scrinia tolle.
His armillarum tantum da Pannonicarum,
donec vix releves unum ad pectoris honum.
Inde quater binum mihi fac de more coturnum. (vv. 263-68)
Insuper a fabris hamos clam posce retortos.
Nostra viatica sint pisces simul atque volucres.
Ipse ego piscator, sed auceps esse cohartor.
Hec intra ebdomade caute per singula connple.
Audisti quod habere vianti forte necesse est. (vv.271-75)
Postquam septenos Phoebus remeaverit orbes,
convivia lęta parabo
regi ac reginę, satrapis, ducibus, famulisque,
atque omni ingenio potu sepelire studebo, (vv. 277-80)
ita ut nullus supersit, qui sciat vel recognoscat cur, vel ob quam
causam factum sit tale convivium. Te tamen premoneo mediocriter
vinum utere, ut vix sitim extinguas ad mensam. Reliqui
vero cum surrexerint, tu ilico ad nota recurre opuscula.
Att-ubi potus violentia superaverit cunctos,
tunc simul occiduas properemus querere partes». (vv. 285-86)
Virgo vero dicta viri valde memor precepta conplevit, et ecce
prefinita dies epularum venit et ipse
Vualtharius, qui magnis instruxit su<m>ptibus escas. (vv. 288-89)
Luxuria denique in media residebat mensa. Rex itaque ingreditur
aulam velis undique septam. Heros itaque solito more salutans
quem magnanimus
duxerat ad solium, quem bissus compsit et ostrum.
Consedit laterique duces, hinc indeque binos
assedere iubet, reliquos locat ipse minister; (vv. 293-95)

Torna all'inizio