Petrus Damiani: Epistulae

Pag 9


est, fidem certam, tanquam si res nostris subiaceret obtutibus, adhibemus.
Et quanquam nobis ignota sint archanae profunditatis occulta misteria,
non tamen dubitamus in eo, quod Dominus loquitur, non ambigimus
in eo quoque, quod in prophetarum vaticiniis invenitur.
Sed hic michi fortassis obicitur: Non intellegitis evangelium, nescitis,
quid sibi velint oracula prophetarum, quae scilicet aliud sepe praetendunt
in litterarum superficie, aliud continent in spiritalis intellegentiae veritate.
Ad quod nos facile respondemus, quia fuere quamplures apostolici et
catholici viri, de quorum scilicet approbata pietate et sanctitate per ostensa
multarum signa virtutum nil omnino remansit ambiguum. Hii nimirum
ortodoxam fidem verbis simplicibus exposuerunt, et litteris exaratam ad
posteritatis memoriam reliquerunt. Illorum plane fuit ex apostolicis ac
propheticis sententiis ista discutere, nobis autem nil aliud restat, nisi praefixis
duntaxat eorum diffinitionibus oboedire. Illis nempe vis necessitatis
incubuit, ut haec subtiliter ac diligenter inquirerent et certam fidei regulam
diffinirent, nobis autem ea tantum via gradiendum est, per quam
videlicet nostri praecessere maiores.
Quod ergo illi tunc ex evangelicis ac propheticis vel etiam apostolicis
fontibus inhianter hauserunt, hoc nobis propinantes in posteros fideliter
transfuderunt, dicente psalmista: In aecclesiis benedicite Deo Domino de
fontibus Israel . Et nos puritate fidei, quae per eos in nobis tamquam per
veritatis rivulos influit, secure iam et absque ullo timore percipimus, et
tanquam ab ipsa principali divini fontis origine, nos hanc haurire
gaudemus.
Audiamus ergo, quod de processione sancti Spiritus in sexto libro de
fide, quem ad Gratianum imperatorem mittit, beatus dicat Ambrosius.
Non enim , ait, quasi ex loco mittitur spiritus, aut quasi ex loco procedit,
quando procedit a Filio . Et paulo post: Spiritus sanctus cum procedit a
Patre, exit a Filio . Nec inmerito ab utroque procedit, cum in utroque

Torna all'inizio