ultorem. Qui non est , inquit, mecum, adversum me est, et qui non
colligit mecum, dispergit . Porro autem si tibi licet habere pecuniam, nullam
melius quam tuam. Quod si quae tua fuerant, possides, quid ergo ad
religionis ordinem veniens reliquisti? Immo reversus ad vomitum, et aratrum
deserens, dum in terga reflectis intuitum, ultra non eris idoneus
regno caelorum. Sin autem aecclesiastica tibi liceat bona recondere, videris
auxisse divitias, non sprevisse, ut magis pecuniae questum, quam religionis
ambias institutum, et non tam sanctitatis culmen voluisse conscendere,
quam acervos pecuniae cumulare. An praerogabitur clericis, quod non
permisit Christus apostolis? Nam cum eos ad praedicandum mitteret, sicut
Marcus ait, praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, non
peram, non panem, neque in zonis aes; tibi vero ad aeris, hoc est pecuniae
receptaculum, non dicam zona sed utinam arca sufficiat. Et cum apostolus
avariciam idolorum nominet servitutem, quomodo tu Christum colis, qui
idolum in pecunia veneraris? Quae est enim participatio iustitiae cum ini quitate?
et tu hereditas Dei, et Deus est hereditas tua. Sed totum hoc
sacramentum in adulterium vertitur, dum infelix clericus pecuniae servus
efficitur, cui nimirum tanquam Deo per sedulitatem custodiae famulatur.
Ipse enim ab ea, quam possidet, pecunia possidetur, dum in ea cor figere,
eique pervigili deservire custodia avaricia dominante compellitur. Proiciam
ergo Christum de arca pectoris mei, et loco eius pecuniam constipabo?
Certe tam nobilis pecunia Christus est, ut consortium aspernetur
omnino peculii, nec cum sorde pecuniae se patiatur includi. Ut ergo Christus
pectoris tui loculum impleat, aereus ab eo nummus abscedat, ut Christus
|
|