quae semper in servis suis est mirabilis, lucida corruscaret, peregit.
Unde se Danieli in lacu leonum posito per simile opus coaequavit.
Hoc mirabile plures conspexerunt et beatum Symeonem verum Christi
famulum unanimiter clamare coeperunt.
CAPITULUM XXI
Neque hoc silentio supprimo, quod fidelium relatione probatum recolo.
Quodam tempore dum vir Dei Symeon ad Burgum Sancti Domnini iter
ageret, contigit quemdam languidum, qui decennio et amplius corporea
infirmitate detinebatur, ad eum deduci. Qui tres ficorum fructus sibi cum
benedictione tribuit, quos acceptos ut comedit, mox viribus receptis, sanus
de lecto surrexit atque ad exhibendas Deo laudes celeriter festinavit.
Quod loci illius incolae cernentes, magna cum veneratione, ad eum venerunt,
plurima ei ac diversa munera fideliter obtulerunt: quae licet invitus
acciperet, omnipotenti Deo non suis meritis gratias retulit,
cuncta tamen pauperibus et indigentibus erogavit. Ab illo ergo die
a cunctis eiusdem loci habitatoribus in magna admiratione est habitus ac
virtutum eius signis per vicina loca iam cognitis, a pluribus est dilectus.
CAPITULUM XXII
Per idem quoque tempus inde digrediens, dum civitatem Parmam attigeret
et eiusdem urbis episcopus, Sigefredus nomine, beatae Feliculae
|
|