Salimbene de Adam: Cronica

Pag 218


mutationis tue, per te cognoscatur a nobis». Quibus ille respondit:
«Filii mei, hec est mutatio dextere Excelsi. Deus enim mollivit cor
meum, et Omnipotens conturbavit me
, Iob XXIII. Nam prius, cum
essem persona privata, non habebam reddere rationem Deo nisi
de anima mea, iuxta verbum quod scriptum est, Ro. XIIII:
Unusquisque pro se rationem reddet Deo. Nunc autem et pro me
et pro vobis rationem Deo sum redditurus, iuxta verbum quod
scriptum est, Luc. XVI: Redde rationem villicationis tue. Et ideo,
filii karissimi, Apostolus precipit, ad Heb. ultimo: Obedite prepositis
vestris et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem
pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non
gementes. Hoc enim non expedit vobis
».
Sunt autem nonnulli, qui ita faciunt levitates, quando sunt
prelati, sicut faciebant prius, quando erant persone private. Qualis
fuit sanctus Lupus archiepiscopus Senonensis, de quo sic legitur:
«Cum autem omnes de curia sibi vehementer detraherent
quod virginem Dei, filiam predecessoris sui, nimis immoderate
amaret, coram detrahentibus ipsam virginem apprehendens, osculatus
est eam, dicens: 'Nichil nocent homini verba aliena, quem
propria non maculat conscientia'. Quia enim ipsam Deum ardenter
amare cognoverat, eam mente purissima diligebat». Sed dicitur
in Prover. XXVI: Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum,
sic imprudens qui iterat stultitiam suam
.
Quantum ergo ad istam materiam pertinet, faciendum est
quod docet beatus Franciscus. Dicit enim: «Bonuý est multa
dimittere, ne ledatur opinio». Non enim omnia omnibus expediunt
et non omni anime omne genus placet
, Eccli. XXXVII. Ideo
dicit Apostolus, I Cor. VI: Omnia michi licent, sed non omnia
expediunt
. Item infra, X: Omnia licent, sed non omnia edifficant.
Ideo dicit, I Cor. XIII: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus,
sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando autem factus
sum vir, evacuavi que erant parvuli
.

Torna all'inizio