Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 344


«Solum Verbum carnem Trinitas fecit». Pars ponitur hic pro toto, quia caro pro
homine: et ponit infirmiorem, de qua minus videtur, ut totam naturam nostram
videatur assumpsisse, et etiam defectus humanae naturae quos decuit.
«Omnem et perfectam naturam Divinitatis». Contra. Omnis signum distributivum
est. Sed natura divina est indivisa. Dicendum, quod «omnis» ponitur pro
toto, secundum quod totum dicitur cui nihil deest, et non ex parte illa quo totum
comparatur ad partes, quia natura divina non habet partes.
«Ideoque non sic dicitur divina natura esse homo, sicut Dei Filius». Contra.
De quocumque praedicatur Filius Dei, praedicatur homo. Sed natura divina est
Filius Dei. Ergo est homo. Dicendum, quod differentia est inter nomina substantiva
et adiectiva. Substantiva enim significant non tantum formam, sed
etiam suppositum formae, unde possunt praedicari ratione utriusque; et quando
praedicantur ratione suppositi, dicitur praedicatio per identitatem; quando
autem ratione formae, dicitur per denominationem, sive informationem: et haec
est magis propria praedicatio, quia termini in praedicato tenentur formaliter.
Adiectiva autem tantum significant formam; et ideo non possunt praedicari,
nisi per informationem: unde haec est falsa: «Essentia est generans»; quamvis
haec sit vera: «Essentia est Pater». Cum igitur dicitur, «Filius Dei est homo»,
est praedicatio per informationem et identitatem; cum vero dicitur: «Essentia
divina est homo», est praedicatio per identitatem, quia est idem secundum rem
cum supposito hominis; non autem per informationem, quia natura divina non
significatur ut suppositum subsistens in humana natura. Et ideo dicit Magister,
quod non est una vera sicut alia; sed nec tamen dicit eam simpliciter esse
falsam.

Torna all'inizio