est sub una, inpossibile est
<esse> sub aliud. Sed pars orationis principalis
declinabilis est quoddam totum,
quod dividitur per istas duas differentias,
que sunt significare per modum fieri et
< significare per modum dependentis.
Quod significat per modum fieri et > dependentis,
impossibile est participare modum
habitus et quietis. Sed gerundivum
habet modum fieri et dependentis, quod
probatur ex concesso illorum, quia construitur
cum casuali a parte post et cum
accusativo sine figura. Et ita impossibile
est gerundia esse nomina.
< Solutio propria >
Et ideo dicendum quod indubitanter gerundia
verba sunt. P Sed ad hoc intelligendum,
quod grammaticus suos modos significandi
probare non potest [[nec]] sicut
et geometer sua principia. Non ergo possumus
|
|