Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod possit Christus dici filius Trinitatis. Christus enim,
secundum quod homo, creatura est. Sed nos dicimur filii Trinitatis per creationem;
Deut. 32, 6: «Numquid non ipse est pater tuus?». Ergo et Christus potest
dici filius Trinitatis, secundum quod homo.
2. Praeterea, Rom. 8, 29: «Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus»:
Glossa: «secundum humanam naturam, secundum quam fratres habet; secundum
autem divinam non habet». Sed fratres dicuntur qui ex eodem patre
nascuntur. Cum ergo pater eorum qui dicuntur fratres Christi, sit tota Trinitas,
videtur quod etiam Christi hominis secundum humanam naturam.
3. Praeterea, cuiuslibet gratiam habentis dicitur pater tota Trinitas: Ioan. 1:
«Dedit eis potestatem filios Dei fieri». Sed Christus plenissime habuit gratiam.
Ergo potest dici filius totius Trinitatis, inquantum est homo.
SED CONTRA, sicut infra probatur, dist. 10, Christus non est Filius nisi naturalis.
Sed naturalis filius non est Trinitatis, sed Patris tantum. Ergo Christus non
potest dici filius Trinitatis.
Praeterea, secundum Damascenum, filiatio non determinat
naturam, sed personam. Sed in Christo quamvis sint duae naturae, non est ibi
nisi una persona aeterna. Cum igitur secundum personam aeternam non possit
dici filius Trinitatis, nullo modo potest dici filius Trinitatis.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum Augustinum in
littera, Christus non est Filius neque Spiritus Sancti, neque Trinitatis, sed tantum
Dei Patris. Sed hoc diversa ratione a diversis negatur.
Quidam negant hoc non tamquam simpliciter falsum, sed tamquam inconvenienter
dictum, utpote praestans occasionem errandi et circa aeternam generationem
Filii, in qua sequeretur quaedam confusio relationum, si Filius diceretur
sui ipsius filius, et Spiritus Sancti; et circa generationem eius temporalem, ne
videatur Spiritus Sanctus de sua substantia Christum genuisse secundum hominem,
si pater eius diceretur. Et sicut non potest dici filius Trinitatis simpliciter,
ita nec per creationem, ut evitetur error Arii, qui dixit Christum puram creaturam,
neque per gratiam, ut evitetur error Nestorii, qui dixit duas personas in
Christo, et unionem Divinitatis ad hominem Christum esse tantum per gratiam,
non in persona. Concedunt tamen aliqui quod potest dici iste homo filius
Trinitatis per creationem, si ly «iste homo» dicit suppositum, sive individuum
hominis, non personam Filii Dei. Nullo tamen modo Filius Dei potest dici filius
Trinitatis propter repugnantiam relationum. Concedunt etiam quod quantum ad
|
|