gradus vel ordinis personas, quibus facilius credatur, ad id confirmandum mittat. Qui,
anhelus exequi, Arduinum, Joviensem episcopum, et Thomam comitem idem expostulatum
mittit. Comes autem eos honeste accipiens, secum detinuit, et, de suis honestos et callidos
viros apud Pannoniam mittens, in eorum praesentia a potentioribus regionis illius exequenda
postulabatur juramento firmare exigit. Quod rex libenter annuens per suum ducem,
nomine Alivum, et reliquos non minoris dignitatis viros, omnia, quae mandaverat exequenda
juramento firmavit. Sicque legatos comitis, ut pactum confirmatum renuncient, munificatos
a se dimittit.
Comes autem, relatione suorum accepta, haud longe secus et ipsos legatos regis a se dimittens,
pluribus honoribus ampliavit: regi terminum quo sibi filiam suam mittat, statuit.
Anno itaque Domini incarnationis MXCVII, apparatis quae necessaria erant, mense majo,
cum trecentis militibus usque Thermas conducere facit, Henricum, Leocastrensem episcopum,
et quosdam de fidelibus suis, abinde maritimo cursu cum puella usque ad Panormum
praecedere faciens, ubi, navibus apparatis, puellam cum multis sponsalibus intromittentes,
velis vento commissis, prospera aura flante, per aequora feruntur, usque dum in portum Albae,
qui juris regis Ungarorum est, impune applicant. Hic Vincurius, comes Bellegratae, missus
cum quinque millibus armatorum, obvius fuit, eamque cum his, qui cum ipsa advenerant,
decenter excipiens, usque ad regem perduxit.
Per totam Pannoniam nuptiae regis praeconizantur. Undique cum exeniis concurritur.
Et cum semper frequens et numerosa manus ex more cum rege fit, innumerabilem turbam
plus solito rumor nuptiarum, et novae reginae videndae appetitus, conflavit. Die determinato,
praesentibus archiepiscopis et episcopis et diversis ordinibus, dos puellae regali
more in publico protestatur, rex et regina catholice pariter desponsantur, solemnesque nuptiae
in tentoriis et ex virentibus ramis tabernaculis factis celebrantur. Nam nullae domus tantae
multitudini sufficiebant. Nuptiis itaque regali more expletis, rex episcopum Leocastrensem,
et qui cum ipso reversuri venerant, aliquantisper secum commorari faciens, ut videt de
regressione festinos, regaliter munificatos a se dimisit. Illi ad portum venientes, maritimo
cursu regredi accelerant.
Jamque nostrae gentis fines appropinquantes, cum terram eminus cospiciunt, navicula,
in qua episcopus erat, sociis armis carentibus, a duabus piratarum navibus, quas galeas
appellant, hostiliter aggreditur. Nauclerus, qui navim regebat, jaculo confossus, occiditur;
navis, remige carens, submersionem minatur. Episcopus, nullum refugium armorum habens,
sed neque hostibus deditionem subire volens, Dei auxilium implorans, socios hortatur. Ipse,
idem faciens, inter alia subjungit: "Deus - inquit - si meis peccatis exigentibus minus
mereor exaudiri, exaudi saltem per gratiam, quam erga progeniem Tancredi te habere
multotiens ostentasti! Hic enim interceptus sum pro servitio filii sui"! Nondum dixerat, et
ecce, aura interveniente, navis, in qua erat, ab hostibus avulsa, securiores reddit, videntes
navim abque remige directo cursu adjacentem insulam tanta velocitate per rapidas aequoris
undas ferri, ut hostiles naves, velis et remis insequentibus, adversus illam velocitate praevalerent.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|