Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 502


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod nullus ordo mediae hierarchiae est, proprie
loquendo, de dispositione assistentium, sed pertinet ad dispositionem ministrantium.
Sicut autem in artificialibus invenitur aliquis artifex qui tantum
manu operatur exequens praeceptum alterius et nulli imperans, sicut ille qui
praeparat materiam; alius vero qui praecipit praeparanti materiam, et ipse
operatur ad inducendam formam; alius vero qui nihil operatur sed praecipit,
habens rationes operis sumptas ex fine cuius est coniectator, et talis dicitur
architector, quasi princeps artificum, vel usualis inquantum utitur ministerio
subditorum ad suum finem, ut ex 2 Physic. habetur; ita etiam in ministeriis
divinis dominationes sunt quasi artifices dirigentes et imperantes; alii
vero sicut exequentes secundum gradum et modum suum: nihilominus omnes
ministri dicuntur, sicut et isti omnes artifices.
Ad secundum dicendum, quod secundum hanc positionem verificatur dictum
Gregorii; quia plures erunt ordines ministrantium (quia
sex) quam assistentium, qui sunt tres, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod medium, inquantum huiusmodi, non est immediate
operativum: quia actio est secundum contactum vel secundum situm in corporalibus,
vel secundum ordinem in spiritualibus: sed si aliquid sit medium quantum
ad aliquid, et quantum ad aliud ultimum, potest immediate agere. Hoc
autem contingit quando plures secundum gradum potentiae differentes, super
idem operationem habent. Erit enim aliqua actio quam circa illud potest efficere
superior quam non potest inferior facere; et quantum ad illam actionem illud
supremum est ultimum. Alia vero actio est quam poterit inferior facere; et in
illa est supremum operans et non ultimum; sed medium inter primum dirigens
et ultimum operans; unde hanc actionem non faciet medium nisi mediante ultimo:
quod patet in exemplo prius inducto. Artifex enim qui inducit formam, in
hac operatione est ultimus: quia nullus infra eum hoc potest, ut verbi gratia,
compaginare tabulas ad formam navis complendam; et ideo hoc immediate
facit. Sed praeparationem materiae per dolationem tabularum facit mediante
inferiori artifice, inquantum dat sibi regulas, quales debeant esse tabulae aptae
ad compaginationem navis. Ita est etiam in ordinibus Angelorum. Potestates
enim habent actum circa ea quae pertinent ad tranquillitatem totius universi
inquantum habent potentiam non limitatam; et talia ordo Potestatum per se
facit. Alia vero sunt quae pertinent ad statum unius provinciae vel regni, et hoc
non faciunt Potestates nisi mediantibus Principatibus, qui haec per se exequuntur.
Quaedam vero sunt pertinentia ad aliquem vel ad aliqua specialiter: et
haec etiam Principatus non exequuntur nisi mediantibus Angelis: in quibus
etiam quae maiora sunt, fiunt immediate per superiores; et quae minora sunt,
immediate ab inferioribus.

Torna all'inizio