minor apud vos de relictis fratribus sit memoria, eo quod frequentior consanguineorum presentia
interdum a quadam pectoris familiaritate domestica extraneos plus absentat. Sed certe non sunt
extranei, quos animorum individuum facit vestros. Ergo tollite moras et excusationes excludite nuntiantes
nobis, si apud dominum .. abbatem .. forte saltem huiusmodi gratie reperistis, ut quasi de
liberalitate vobis exhibeat, quod de iustitie necessitate debetur.
I 53
Loquor, ut diligo, et cum meliora sint vulnera diligentis quam fraudulenta oscula blandientis,
sumpta de vestra dilectione fiducia aliquid dicam, licet asperum, confidenter, eo quod amor habet
plagas suas, que dulciores fiunt, cum amarius inferuntur. Quousque tacebo? Ecce publice dicitur,
quod per scissuras et scandala grave dispendium imminet domui Celanensi. Certe durus est sermo,
quod tam inclita domus regni, quam multorum consueverant oculi intueri, tempore vestro, quod
absit, gravis dissensionis iacturam incurrat. Porro veritatis est verbum organo dominice vocis emissum,
quod omne regnum in se ipsum divisum desolabitur. Numquid speciali privilegio vos et germanus
vester suscipietis in dispendiis scissure compendia? Quis vos oculus fascinavit? An forte propter
divitias, quas famosus et strenuus pater vester multis laboribus, multis expensis multoque studio
acquisivit, in carnem suam caro consurget et frater manum levabit in fratrem? Sane super hiis liceat
admirari de vobis, sed plus de .. tali germano vestro, cum sit maioris etatis, plurimum vero de domina
.. comitissa, cum non sit dubium, quin sit mater, et mirum, si non multum viscerum suorum
turbatione turbetur. Quid plura? Considerate, si congruat, ut subiciatis vos non solum vicinis, sed
subditis, ad hec, ut alter crescat in alterum et efficiamini consequenter ambo minores. Ceterum quia
non expedit pagine cuncta committi, ut minus dicam et plus prudentia vestra intelligat, expedit
meminisse vos, quod interdum plus proficit collectio paucorum in unum quam singularis divisio
multorum.
I 54
Libenter ad vos introducimus causas pauperum sperantes, ut, unde nobis de precibus, inde vobis de
facto crescat premium apud Deum. Cum itaque .. paupercula mulier etc. Hinc est, quod pro tali
etc. quatenus circa restitutionem dotis speciales res restituatis et exhibeatis eidem ita, quod vos, qui
iustitiarii officium geritis, apud eum, qui nostra iustitia est in districti examinis die, respondere de
iniustitia non contingat.
|
|