Petrus Damiani: Epistulae

Pag 380


semper est. Potuisse enim Dei apud nos tantummodo est, apud ipsum
autem non potuisse, sed inmotum, constans atque invariabile posse semper
est. Quodcunque enim potuit Deus, indubitanter et potest, apud quem
nimirum, sicut non est esse et fuisse, sed sempiternum esse, ita consequenter
non potuisse et posse, sed inmobile semper et perpetuum posse.
Sicut enim non ait: Ego sum qui fui et sum, sed potius, ego sum qui sum,
et qui est, misit me ad vos , ita proculdubio consequens est ut dicat non:
Ego sum qui potui et possum, sed qui inmobiliter et aeternaliter possum.
Illud enim posse, quod apud Deum erat ante saecula, illud est hodie, et
illud posse, quod sibi est hodie, erat nichilominus ante saecula, et fixum
adhuc atque inmobile in omnia, quae futura sunt, saecula aeternaliter
perseverat. Sicut ergo potuit Deus, antequam quaeque facta sunt, ut
non fierent, ita nichilominus potest et nunc, ut quae facta sunt non fuissent.
Illud enim posse, quod tunc habebat, nec inmutatum est nec ablatum,
sed sicut ipse semper est quod est, ita et posse Dei mutari non potest.
Ipse est enim, qui per prophetam dicit: Ego Deus et non mutor . Et in
evangelio: Antequam Abraham fieret, ego sum . Non enim mutatur iuxta
conditionem nostram de futurum esse in esse, vel de esse in fuisse, sed
semper idem est, et semper est quod est.
Sicut ergo Deus unus idemque semper est, ita apud eum omnia posse
indefectivum atque inpertransibile semper adest. Et sicut veraciter et absque
ulla penitus contradictione dicimus, quia hoc nunc et semper est Deus,
quod erat ante saecula, ita nichilominus veraciter dicimus, quia hoc nunc et
semper potest Deus, quod poterat ante saecula. Si ergo per omnia semper
potest Deus, quicquid ab initio potuit, potuit autem ante rerum conditionem,
ut quae nunc facta sunt nullatenus fierent, potest igitur, ut facta
minime fuissent. Posse siquidem eius fixum est et aeternum, ut quicquid
umquam potuit, semper possit, nec varietas temporum apud aeternitatem

Torna all'inizio