4 Facias ergo primo fundamentum idest pone salutationem, secundo  
parietes videlicet narrationem, tercio tectum hoc est petitionem, et  
sic triplici columpnarum munimine fultus domum hedificabis  
invisibilem omni decore ornatam. 
5 Nomina recipientium debent in salutatione premitti, quando  
minor scribit maiori, vel par pari, et etiam maior minori, nisi  
recipiens pertineat ad eius iurisdictionem, et premitte quedam  
adiectiva que pertineant ad laudem recipientis, prout tibi unicuique  
persone convenibile fuerit visum, quod et poteris videre in  
salutationibus predictis. 
6 Nam si commendares aliquem avarum de largitate, impudicum de  
honestate, insipientem de sapientia, et si etiam ei ultra quam ei  
conveniat aliquem commendaveris, magis malivolentiam quam  
benivolentiam procul dubio captabis. 
Memini enim me quendam sacerdotem vidisse qui omnes abstracto  
salutabat bereto, per quod magis inimicitias quam amicitias  
captabat, quoniam enim derisorie facere credebant. 
7 Noli ponere aliquid quod pertineat ad laudem mittentis, nisi illud  
notaret dignitatem vel officium, ut episcopus, cardinalis, et magister,  
quoniam mittens se multum debet humiliare. 
8 Nomina quidem mittentis et recipientis debes scribere integre nisi  
poneres prenomen, vel recipiens bene cognosceret mittentem. 
9 Scribe igitur proprium nomen per litteram crossam Q. et eum  
ab utraque parte puncta puncto plano. 
10 Si vero vassallus scribat domino vel minor maiori potest scribere 
vv
  |  
  |