Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 726


Et secundum hoc dico, quod dona a virtutibus distinguuntur in hoc quod virtutes
perficiunt ad actus modo humano, sed dona ultra humanum modum: quod patet
in fide et intellectu. Connaturalis enim modus humanae naturae est ut divina
non nisi per speculum creaturarum et aenigmata similitudinum percipiat; et ad
sic percipienda divina perficit fides, quae virtus dicitur. Sed intellectus donum,
ut Gregorius dicit, de auditis mentem illustrat, ut homo
etiam in hac vita praelibationem futurae manifestationis accipiat; et ad hoc
etiam consonat nomen doni. Illud enim proprie donum dici debet quod ex sola
liberalitate donantis competit ei in quo est, et non ex debito suae conditionis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dona possunt dici virtutes, inquantum perficiunt
ad bene operandum, et humanae, secundum quod operationes quae ex
donis eliciuntur, non sunt communes hominibus et brutis; sed sunt supra virtutes,
inquantum ultra humanum modum perficiunt.
Ad secundum dicendum, quod ratio doni non salvatur in virtutibus etiam infusis,
quantum ad omnia, secundum quod salvatur in donis praedictis: quia
modus operandi qui est in virtutibus, est secundum conditionem humanam,
quamvis substantia habitus sit ex divino munere; et ita aliquo modo potest dici
virtus donum.
Ad tertium dicendum, quod quia ea quae sunt supra nos, non possumus cognoscere
nisi ex his quae secundum nos sunt; ideo nomina donorum sumuntur ex his
quae virtutibus conveniunt, quamvis in donis illa quae sunt virtutum, sint modo
eminentiori quam in virtutibus: unde aequivoce praedicta nomina de virtutibus
et donis dicuntur.
Ad quartum dicendum, quod in omnibus definitionibus datis de virtutibus
humanis vel exprimitur aliquid quod ad modum humanum pertinet, vel in ipso
actu, ex quo sumitur definitio virtutis, intelligitur modus agendi homini proportionatus:
unde definitiones illae non conveniunt donis secundum quod de virtutibus
dantur.
Ad quintum dicendum, quod voluntas non habet aliquam imperfectionem de
ratione sua in nobis quantum ad modum suae operationis, sicut intellectus, qui
cognoscit accipiendo a phantasmatibus; unde in statu viae Deum per essentiam
amamus, non autem videmus. Et ideo non potest accipi supra illam virtutem
quae est in voluntate, aliquod donum perficiens ad agendum nobiliori modo
quam sit modus virtutis; et ideo cum donum non sit supra virtutem nisi ratione
modi, non erit inconveniens quod virtus perficiens voluntatem quantum ad sui
supremum, dignior sit quolibet dono.
Ad sextum dicendum, quod dona de quibus nunc loquimur, sunt virtutes divinae;
unde reducuntur ad virtutes exemplares quas ponit in Deo, quae non sunt
idem specie cum virtutibus politicis, sed sunt supra eas, ut dicit Philosophus in
7 Ethic.

Torna all'inizio