vocatur Valentis, hostiliter inruentes, talia sicut pagane gentes egerunt. De quibus
usque hactenus nequaquam iustitiam ab eis recipere valuimus. Et ideo excellentiae
vestrae direximus, ut vestrum annuissetis dirigere missum, quatenus eius presentia
inter partes iustitiae provenissent, ut non ex hoc aliqua a nostra vel Langobardorum
parte ad easdem proveniendum iustitias dilatio proveniret. Unde pro vestra amplissima
satisfactione adprobationem fecimus in praesentia praedictorum vestrorum fidelium
missorum cum iam dictis Langobardorum regis missis; et satisfacti sunt vestri missi
de tantis iniquitatibus et cognoverunt nostram veritatem et eorum mendacium. Et
ob hoc non possumus tantas ab eis nobis sedule infertas malitias tacere; sed necesse
nobis, vestro regali culmini, utpote post Deum huius provintiae liberatori, cuncta
innotescere, quo per vos omnis istius provintiae a vobis redempte populus ad suam
pertingere valet iustitiam.
Interea, praecellentissime ac benignissime rex, christianissime fili et spiritalis
compater, suscepimus et mensam illam, quam olim sanctae recordationis domino et
germano nostro, beatissimo Stephano papae, et per eum beato Petro apostolo obtulistis;
quam et cum ymnis et canticis spiritalibus, laetaniae laudes solemniter Deo referentes,
infra aulam ipsius principis apostolorum introduximus; quamque vestri missi in sacram
confessionem, super corpus scilicet eiusdem caelorum regni ianitoris, ex vestri persona
obtulerunt; quam et chrismate unctionis sanctificantes et sacram oblationem super
eam inponentes, sacrificium laudis Deo omnipotenti pro aeterna animae vestrae remuneratione
et regni vestri stabilitate offeruimus, decernentes apostolica censura sub
anathematis interpositione, nulli umquam licere eam ab ecclesia beati Petri alienare.
Et ecce memorale vestrum in eadem apostolica aula fulgens permanet in aeternum,
cuius remunerationem vos credite a iusto retribotore domino Deo et beato apostolorum
principe Petro in caelestibus regnis adepturum.
De Georgio itaque et Petro quod innotuistis, omnino agnovimus. Sed hoc in
vestrae voluntatis arbitrio relaxamus, ut, qualiter vobis placuerit, ita ex eis agatis,
sive illic apud vos eos detinendo sive etiam ad nos absolvendo, quoniam omnia, quae
vobis placita sunt, et nobis omnino congrua et prospera esse videntur.
Prelati denique missi vestri omnia, quae a vobis illis iniuncta extiterunt, liquidius
nobis retulerunt. De quibus ad singula responsum reddimus eosque de cunctis informatos
ad vos enarrandum absolvimus, perfitientes et causam predicti Andreae, ut
eius fuit voluntas et vestra extitit preceptio.
Omnipotens autem Dominus, “qui dives est in misericordiis”, suae extensionis
brachio vos continua defensione protegat et omnes adversarios ac rebelles vestris
regalibus subiciat vestigiis, tribuens longeviter ac salubriter una cum excellentissima
filia et spiritali nostra commatre, benignissima regina, et amantissimis natis Carolo et
Carlomanno, excellentissimis regibus et patriciis Romanorum, atque Gisila nobilissima
regni gubernacula possidenda et aeterna premiorum gaudia cum sanctis et electis
perfruenda.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|