Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 538


quatuor vias, per quas videtur ostendi, quod expediat innovare
leges. Prima sumitur ex parte scientiarum et artium.
Secunda ex parte puritatis quarundam legum. Tertia
ex simplicitate condentium leges. Et quarta ex indeterminatione
particularium cirdunstantiarum. Prima via
sic patet. nam in aliis scientiis sic videmus quod si occurrat
posterioribus aliquid melis, reprobanda sunt dicta
priorum, puta in medicinali amota sunt multa paterna
eloquia, et in scinetia gymnastica, sive in arte luctativa
quae docet luctari, ut innuit Philosophus in Polit. multa
quae priores tradiderunt, per posteriores sunt immutata
et innovata: quare sit erit in legibus quod si occurrant meliores
leges quam sint traditae a prioribus patribus, non
sunt ulterius leges patriae observandae. Secunda via ad
ostendendum hoc idem, sumitur ex parte puritatis quarundam
legum: nam quasdam leges patrias (u Philosophus
innuit) contingit esse malas et barbaricas: sicut erat
lex olim apud Graecos, quod portantes ferrum, et alia metalla,
emebant uxores adinvicem: omnino enim erat barbaricum,
statuere leges, ut cives possent uxores suas vendere,
Sic etiam contingit leges aliquas esse stultas, utputa
legem illam quam (ut recitat Philos.) quaedam gens statuit
videlicet quod si aliquis civis esset occisus, et aliquis
consanguineus mortui invaderet aliquem civem, et ille
praesentibus aliquibus fugeret ab eo reputabatur fugiens
reus homicidii: dicebat enim legislator quod non fugeret,
nisi sentiret se culpabilem: sed hoc fuit stultum statuere,
quia sive aliquis sit culpabilis sive non, si timeat vulnerari,
naturale est ut pravae, innovandae sunt. Tertia via sumitur
ex simplicitate condentium leges. nam si aliquando
condentes leges contingit esse simplices, irrationale
esset, si posteriores sapientiores non possent immutare leges
paternas per simpliciores conditas: ergo in tali casu
mutandae essent priorum leges. Quarta via sumitur ex indeteriminatione

Torna all'inizio