sepe mitigaret iram vel furorem eorum adversus eos. Locutus
est ergo Gamalihel in concilio in hunc modum: Viri Israelite,
adtendite vobis quid acturi estis super hominibus istis. Quasi dicat:
non debetis subito iudicare, sed expectare, quia, si opus eorum est
tantum opus hominum, per se destruetur; si autem est opus Dei,
stabit nec poterit destrui. Et hoc ostendit exemplo duorum, scilicet
Theodé et Iude Galilei. De quibus in Iosepho et in Hystoriis
sufficienter habetur. In Actibus vero Apostolorum sic habetur,
Act. V: Discedite ab hominibus istis et sinite illos, quoniam, si
est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur; si vero ex Deo
est, non poteritis dissolvere eos, ne forte Deo repugnare inveniamini
(sive videamini). Hinc beatus Bernardus dicit: «Herodiana
malicia et Babilonica crudelitas est nascentem velle extinguere
religionem et allidere parvulos Israelis. Si quid enim ad salutem
pertinens, si quid religionis oritur, quicumque resistit, quicumque
repugnat, plane cum Egyptiis parvulos Israelitici germinis necare
conatur, immo cum Herode nascentem persequitur Salvatorem».
Revertamur iam nunc ad fratrem Hugonem Provincialem ex
Ordine Minorum, qui erat unus de maioribus clericis de mundo
et spiritualis homo et magnus predicator et magnus Ioachita, ut
que dicenda sunt prosequamur.
Anno Domini MCCXLVIII, cum essem cum fratre Hugone
in provincia Provincie apud castrum Arearum, ubi Saccati sumpserunt
initium et ubi habitabat frater Hugo, accepi ab eo quod
habebat de expositione abbatis Ioachym super IIII evangelistas
et ivi ad civitatem Aquensem et habitavi ibi in conventu
fratrum Minorum, et scripsi cum socio meo illam expositionem
abbatis Ioachim pro generali ministro fratre Iohanne de Parma,
qui similiter maximus erat Ioachita.
De civitate Aquensi et de sancto Maximino et de Maria et Martha et
Laçaro et sancto Cedonio et sancta Marcilla.
Est autem Aquis civitas archiepiscopalis sanissima, habens
magnam frumenti copiam, subtus Massiliam per XV miliaria, in
|
|