Ad octavum dicendum, quod hoc est ex imperfectione creaturae quod ex imperfecto
ad perfectionem operando venit; quae proculdubio ultimam perfectionem
daret, quantumcumque posset, servata tamen operis conditione: et ideo non
oportet quod in hoc, divinum opus operationi creaturae sit simile.
ARTICULUS 3
Utrum distinctio dierum salvetur secundum expositionem Augustini.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod secundum expositionem Augustini, dierum
distinctio non salvetur. Dies enim nominat quoddam tempus. Sed in rerum
formatione, secundum Augustinum, non fuit successio temporis. Ergo nec salvata
est distinctio dierum.
2. Praeterea, cum dies ponat illuminationem quamdam, oportet quod dies intelligantur
vel secundum illuminationem lucis corporalis, vel intellectualis. Sed
non secundum lucem corporalem, quia hoc non facit dies nisi in pluribus revolutionibus,
quae successione temporum complentur: nec iterum secundum
lucem intellectualem, quia lux intellectualis creata non influit per modum irradiationis
ad creationem rerum; sed ratio diei requirit irradiationem aliquam.
Ergo videtur quod dies illi non convenienter assignentur.
3. Praeterea, in illuminatione spirituali non est invenire diversas partes. Sed
diei assignantur diversae partes, scilicet mane et vespere. Ergo videtur quod
non possint intelligi dies illi secundum illuminationem lucis spiritualis.
4. Si dicatur, quod mane huius diei est secundum cognitionem rerum in Verbo,
vespere autem secundum cognitionem rerum in propria natura; contra: quia in
illo dicitur res cognosci a quo similitudo rei accipitur. Sed Angeli non habent
rerum cognitionem per similitudines a rebus acceptas, sed per species a Verbo
in eorum mentem influxas. Ergo tantum in Verbo cognoscunt res creatas, et non
in propria natura; et sic habent tantum mane, non vespere.
5. Praeterea, ubicumque est res, ibi potest cognosci. Sed res creata habet triplex
esse, scilicet in verbo, et in mente Angeli, et in propria natura, quod significatur
secundum Augustinum super gen. Ad lit., per hoc quod dixit
fiat quantum ad esse rei in verbo; «Factum est» quantum ad esse rei in
mente Angeli; «Fecit» quantum ad esse rei in propria natura. Ergo huius diei
debent tres partes assignari.
|
|