Salimbene de Adam: Cronica

Pag 395


potest adaptari quod dicitur in libro Iudic.: In diebus illis non
erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc
faciebat
. Et ponitur ista clausula in libro Iudicum quater: semel
in XVII capitulo et in subsequenti capitulo bis, scilicet in
principio et in fine, et iterum in fine libri. Ideo in Apulia in
quodam castro, ubi dixerunt rustici: «Omnes sumus capetanei
et bona gens», fugati sunt a quodam barone de Francia, qui ad
imperatorem ibat. Requirebant enim ab eo passagium, quod et
dedisset, si capitaneum invenisset.
Quod autem novitiis et rudibus necessarius sit instructor, demonstrat
Apostolus, ad Heb. dicens, XII: Patres quidem carnis
nostre habuimus eruditores, et reverebamur eos. Non multo magis
obtemperabimus patri spirituum et vivemus? Et illi quidem in
tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant
nos, hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem
eius. Omnis autem disciplina in presenti quidem videtur non esse
gaudii, sed meroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis
per eam reddet iustitie
. Si quis autem det instantiam, pro eo
quod Dominus dicit, Io. VI: Est scriptum in prophetis: Et erunt
omnes docibiles Dei
, quod alius doctor nisi Deus necessarius non
sit, dicimus quod hoc quod Dominus hic dicit implebitur potissime
in vita eterna, sicut dicit Ys. LIIII: Ponam universos filios
tuos doctos a Domino
. Hinc Apostolus ad Heb. ait, 8: Non
docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum
dicens: Cognosce Dominum, quoniam omnes scient me, a minore
usque ad maiorem eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum
et peccatorum illorum iam non memorabor
. Et sumitur hoc de
Iere. XXXI.
Sexta istorum stultitia est quia vadunt hospitando de domo
in domum
, que est vita nequam, sicut Ecclesiasticus docet, XXIX.
Dominus etiam dixit, Luc. X: Nolite transire de domo in domum.
Isti autem assimilari possunt illis quibus Dominus ve imprecatur,
Mat. XXIII: Ve vobis, scribe et Pharisei, hypocrite, qui comeditis
domos viduarum, orationes longas orantes; propter hoc amplius
accipietis iuditium
. Item talibus convenire potest quod dicit
Apostolus, II ad Timo. III: Ex his enim sunt qui penetrant domus

Torna all'inizio