32. AMBROS.  Sicut et Deus . Quoniam grave videbatur 
ut quis remittat nocenti se, adjecit:  sicut et  
 Deus dedit in Christo vobis . 
CAP. V.—1. AMBROS.  Quod est idolorum . Avaritiae 
pondus in simili monstravit, idolorum servitutem  
illam vocans, eo quod similiter a Deo averteret. 
2. LANFR.  Nemo vos seducat . Seducebant quidam  
auditores suos, persuadentes eis quod, propter superiora  
peccata, non amitteret homo vitam aeternam. 
3.  Fructus enim lucis . Illuminati inquit, hominis  
fructus est omnis bonitas et justitia, et veritas, praemisso  
genere sibi [ f. , ibi] junxit species, et justitiam;  
quidam in operibus veritatem intelligi vult in cogitationibus  
et sermonibus. 
4.  Omnia autem quae aguntur . Causam reddit cur  
dixerit  magis autem redarguite . Omnia enim peccata  
hominum praedestinatorum ad vitam aeternam, quae  
aguntur a lumine, id est, a justo spirituali homine,  
confessione manifestantur; omne autem quod in  
confessione manifestatur, lumen est, id est, facit  
eum lumen, qui manifestatur. Et recte quidem dictum  
est, sicut enim patratio sceleris tenebras,  
sic ejus confessio lumen facit. 
5. AMBROS.  Omnia autem quae aguntur . Dictum est  
hoc ab Apostolo non integre. Nam dicens quia manifestantur,  
quod sequebatur silentio tradidit, id  
scilicet quod possit ipsa manifestatio adjuvare. Omnis
  |  
  |