Respondet Nicolaus de Rocca eidem Petro de Vinea.
Etsi victorie titulos, prout replicantis industria cauta subintulit, in responsalis
pavidi serie, quam paupere veste contexerat, excipientis stupor
inseruit, numquam tamen victoriosis extolli suffragiis in altercationis
cepte conflictibus animus rescribe superbus appetiit, nec per cessionis
ingrate remedium remissus confligere desperavit. Sed tanto robustius
insistere credidi, quanto sapidius mihi cedit ad gratiam eius gratis invenisse
colloquium, cuius vernantis lingue suasio tam nobiles suadelas eruptuat,
cuius intuitus ad tam familiaris collationis retransitiva commercia
precis multiplicis debuit pretio invitari. Illud verumtamen vindicte fastigium,
quod traxit ad consequentiam legentis auctoritas, si dictantis
conscientia litteram sociasset ad ceptum tantummodo salutationis defalcate
litigium, si lectoris placuisset aspectibus, potuit retorqueri. Nec peccavit
sane, si verum fateor, supplicis oratoris intentio, dum ad orationis
informis reformanda ministeria lime vestre quesivit auxilium et vestre
conformitatis perfectio petebatur. Solet enim raro vel nunquam rigor opificis
dampnare quod edidit. Solet et rarius per se viciose dictionis enormitas
accusare patronum; sed cum sagacius cuiuslibet nota discriminis aliene
mordacitatis impulsibus arguatur, elegi decentius omne quod scribitur
vestre correctionis stimulo relinquendum, quod superstitiosa presertim
perplexitas implicat, quod cura continua laborantis infestat. Super eo
denique quo proponentis elidebatur exceptio, prioris adhuc clipei munita
repagulo, sic vestre replicationis argumenta refellit, quod – licet verborum
acies, que per subreptionem frequenter tenuis archa diffibulat, que minus
bene cyclopis fabrica decoquit, aliquid vobis, ut dicitis, saporis adducat –
facit hoc utique, si me non fallat opinio, discretionis vestre benignitas, que
cantica sibi displicere non patitur, dum nexu dilectionis amplectitur
|
|