Salimbene de Adam: Cronica

Pag 818


malorum que unquam intulerat civitati. Et veniens solus, ut iret
ad locum ubi predicabatur, statim fuit cognitus et captus et sine
mora ad suspendium ductus. Currebant autem omnes post ipsum
clamantes et dicentes: «Suspendatur et morte turpissima moriatur
iste pessimus inimicus noster! Nam virum qui attrivit nos et oppressit
inique ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit
de stirpe eius in cunctis finibus nostris», II Reg. XXI. Cum
autem videret frater Bertholdus populum concurrentem et a predicatione
sua recedentem, miratus est valde et dixit: «Nunquam
accidit michi quod aliquis a predicatione mea recederet, nisi predicatione
finita et benedictione accepta». Cui unus de residentibus
dixit: «Pater, non miremini ex hoc, quia captus est talis
castellanus qui erat noster pessimus inimicus, et ducitur ad suspendium».
Audiens hoc frater Bertholdus totus contremuit et
cum dolore dixit: «Noveritis quod confessionem eius audivi et
omnium sociorum suorum, quos misi ut penitentiam facerent;
et istum ad Ordinem beati Francisci receperam, et modo veniebat
ut me predicare audiret. Quapropter curramus omnes et liberemus
eum». Ceperunt igitur omnes velociter currere. Cumque
pervenissent ad furcas, iam erat tractus superius et expiraverat.
Depositus est igitur ad iussum fratris Bertholdi, et invenerunt
cartam circa collum eius aureis litteris scriptam et hanc Scripturam
habentem: «Consummatus in brevi explevit tempora multa;
placita enim erat Deo anima eius; propter hoc properavit educere
illum de medio iniquitatum», Sap. IIII. Tunc misit frater Bertholdus
ut venirent fratres Minores de conventu civitatis illius
et portarent crucem, feretrum et habitum, et viderent et audirent
mirabilia Dei. Et factum fuit ita. Et retulit eis et omnibus totam
historiam supra dictam. Et portaverunt corpus eius et honorifice
sepelierunt illud in loco fratrum Minorum, laudantes Deum,
qui talia operatur. Et impleta est Scriptura que dicit, Eccli.
XX: Est qui multa redimat modico pretio. Item ipse etiam dicere
potuit illud Eccli. ultimo: Videte oculis vestris quia modicum
laboravi, et inveni michi multam requiem. Optime valet hoc exemplum
ad conversionem peccatorum, quia de nemine desperandum
est, dum vivit, quia dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam

Torna all'inizio