cum dativo, (7) ex ipso et verbo unum appositum facientes, sive
tale nomen cum dativo precedat verbum sive sequatur, quia
semper illud quod ignorantie subiacet debet ad predicatum reduci.
(8) Ad scientem vero natam sed ignorantem Laviniam debemus
hoc nomen 'nata' cum genitivo ex parte suppositi ordinare,
(9) quia tunc istud supponimus tamquam certum sed Lavinia
cedit in appositum tamquam dubium et incertum. (10)
Nam hoc nomen 'nata' vel aliud consimile non potest construi
cum dativo si dativus ille intelligitur ante verbum. (11) Habet
autem subdistinctio minus quam distinctio, quia distinctio sepe
punctatur et pausationem in voce requirit, suppositum et appositum
in se habens. (12) At subdistinctio non punctatur, quia
non est in ea perfecta constructio; pause tamen in voce postulat
aliquantulum.
23. (1) DE LEGE OMNIUM PUNCTORUM.
(2) Punctum est signum segregans intellectus et spiritum
recreans prolatoris. (3) Fit autem in scriptura et voce ubi est
coniunctionis defectus, ut: 'Te diligo, te honoro' sed ubi est
coniunctio non est punctum necessarium scripturale quamvis
utile sit vocale, ut: 'Ignis aurum examinat et virtus in adversitate
probatur'. (4) In fine tamen clausule punctum rectissime
|
|