Solutio
Respondeo dicendum, quod dubitatio dupliciter dicitur. Primo enim et principaliter
significat motum rationis super utraque parte contradictionis cum formidine
determinandi. Iterum secundo translatum fuit hoc nomen ad significandum
formidinem affectus in aggrediendo vel sustinendo aliquod terribile.
Primo autem modo dicta dubitatio contingit ex defectu medii sufficientis ad
veritatem inveniendam; et ideo contingit ex defectu scientiae; et propter hoc in
Christo non fuit. Secundo autem modo dicta contingit ex infirmitate eius quod
laesivum imminens evadendi facultatem non videt. Et quia Christus habebat
infirmitatem in carne, ut supra dictum est, et laesivum mortis imminens, sensualitas
trepidabat; ideo erat talis dubitatio in Christo quantum ad sensualitatem,
quamvis esset summa securitas quantum ad rationem, quae auxilium divinum
imminere videbat, quod sensualitas apprehendere non poterat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Ambrosius loquitur quantum ad sensualitatis
timorem; quem dum ostendit, videbatur hominibus dubitare etiam quantum ad
rationem.
Ad secundum dicendum, quod non omnis nescientia dubitationem causat, sed
quando aliquis rationem eius quod quaerit, et de quo contraria apparent, videre
non potest; et ideo in Christo non fuit talis dubitatio.
Ad tertium dicendum, quod dubitatio pro ut pro timore ponitur, in Christo fuit
quantum ad sensualitatem.
Ad quartum dicendum, quod sensualitas movetur etiam ex his quae ratio
apprehendit: quia formantur formae particulares in imaginatione, ex quibus
sensualitas nata est moveri.
Ad quintum dicendum, quod quamvis mors a principio conceptionis esset praevisa,
non tamen praevidebatur ut imminens; et ideo dubitationem non faciebat,
sed solum quando iam imminebat.
Alia concedimus: quia procedunt de rationis dubitatione.
|
|