omnis etas in imperio reprehenditur. M. Aurelius Antoninus
Pius, quem per omnem vitam philosophantem
inter omnes qui unquam imperarunt palmam tulisse
virtutis historie ferunt, sanctimonia certe vite excelluit
omnes. Ab Hadriano adoptatus in imperium, magis 5
doluisse quam letatus esse traditur: iussus autem ex
privatis ortis in domum principis migrare, invita accessit.
Et cum ab eo domestici quererent, cur tam mestus
in tantam adoptionem transiret, multis verbis
disputavit que in se mala imperium contineret. 10
31 Dioclitianus vero, cum post depositum imperium
in privata villa agro colendo intentus degeret, rogatus
a Licinio ut ad imperium rediret, id recusiavit,
disserens, ostento orto quem plantarat, quam dulcis et
iocunda ea vita esset, quam vero misera et anxia in imperio 15
constituta. Videtis quam naturam principatum esse
affirmaverint et sapientes viri et ii qui et ipsi summi
et boni principes extiterunt. Et enim, veluti fuligo
commaculat tangentes, sic regnum possidentes corrumpit
multitudine morborum animi, quos si quis sane 20
mentis penitus prospexerit, haud sane multum illius
cupiditate flagrabit Non enim solum que Terentianus
ille adolescens querebatur in amore vitia, iras, suspitiones,
inimicitias, bellum, pacem rursum, sed multo in eo
acerbiora atque asperiora perspicax animus intuebitur, 25
impotentiam, fastum, superbiam, libidines, odia, crudelitatem,
ambitionem dominandi, cupiditates, venefitia
et quicquid aliud ad perniciem mortalium nequitia
hominum excogitavit.
32 Quod si quis eo robore, ea firmitate animi, divino 30
quodam munere fretus, ad principatum adeat, ut
omnis eius illecebras virtute superaturus esse videatur,
|
|