Tartarea, stigiisque umbris et manibus atris.
Herculana iuvant hos numina, nomen et Hercu-
Lis, quam vel quam habent quecum ad prelia cordi.
Sunt motu moti tali: nos ista peremus.
Sunt et enim soliti sevas prosternere gentes,
Adversosque hostes, ac isto nomine vincunt,
Viribus atque suis, proavis quas mente tulerunt.
Propterea standum, ne in nos graviora remergant:
Nam fuit hoc olim vates, qui multa minatus,
Qui post conflictus Aquile pervenit ad horas
Has, bello profugus, qui prelia dixit et arma;
Et nos dicta huius servamus, et illa veremur
Quot memorate vacat, sed non hiis tempore prebet. -
Sic fati, et maiore suas munimine portas
Firmant, et vallo sese defendere muris
Sufficit. Exanimes quasi visi, stantque plateis,
Ac fusi palore omnes. Hos physica passos
Diceret, ac egros, veluti lethea tulisset
Passio, seu tristis, alienaque mente virorum,
Extassis. Hii crebro lugebant, atque vacantes
Ibant per vicos, distracti mentibus horum.
Herculee vero letis Griphonibus ale
Ibant victrices, et qua Raynaldica castra
Perveniunt noctis medio, cum scanderet ortu
Prima sua Cancri facies, que Apulla stabat
Undique nobilitas, Calaber, Siculusque sub armis,
Extensis campo tendis, sua sistra sonantes,
Organa cum lituis, timpana queque iocosa
Arte monendo sua. Sed ut hec Raynerius audit,
Marsciani de gente ortus, sua lumina tollit
|
|