Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 48


adimplebit. Unde iterato sibi talem epistolam
transmittat:
"Vestrarum litterarum significatum animam
pariter et corpos letificavit. Et licet dixeritis me
stilum fatigare pro nichilo, credo tamen quod
me respicere dignabimini, et si non placuerit ut
vivam, precipiatis ut moriar sicque post mortem
fruar gaudiis paradisi".
"De tua importunitate non possum non amirari,
cum iam penitus denegaverim, ne michi litteras
vel aliquid transmittere auderes; et nunc sic
me solicitas, ut me credas alterabilem esse. Set
non reperitur nodus in sirpo, et flos mirice permanet
inviolabilis, nec est feno similis, quod secatum
facile arescit. Vidisti forte virgulta in deserto
et complacuerunt tibi pomeria Damasci. Set
non omne quod placet potest, ut credis, haberi".
Huiusmodi siquidem proverbia, occulte ratiocinationes,
similia et similitudines faciunt
plurimum ad usum amandi. Ponantur igitur in
talibus iocunde transumtiones et proverbia, de
quibus possit multiplex intellectus haberi, quia
non modicum faciunt amantium animos gratulari.
Et non solum milites et domine, verum
etiam populares iocundis quandoque transsumptionibus

Torna all'inizio