Anagnie sanctam Claram Ordinis sancti Francisci. Huius temporibus
Romanum imperium, sive post mortem sive post depositionem
ipsius pape Innocentii quarti, qui eum deposuerat, scilicet
Fridericum imperatorem, filium condam Henrici imperatoris, imperium
cepit vacare. Et electiones plures facte fuerunt per principes
Alamannie. Et primo elegerunt langravium Thuringie et
postmodum Guilielmum comitem Hollandie successive. Qui, antequam
ad imperialem benedictionem pervenissent, vite terminum
exegerunt. Post mortem vero predicti Friderici, electores se
in duo dividentes, quidam regem Castelle, quidam vero comitem
Cornubie, fratrem regis Anglie, Ricardum nomine, ad imperium
elegerunt. Quod scisma duravit multis annis.
Hic dominus papa duos pestiferos libellos reprobavit; quorum
unus dicebat quod omnes religiosi et verbum Dei predicantes de
helemosinis vivendo salvari non possent. Hunc libellum fecit magister
Guilielmus de Sancto Amore et Parisius publicavit, et multos
tam magistros quam scolares avertit ab ingressu istorum duorum
Ordinum, scilicet Predicatorum et Minorum. Sed nec ipse remansit
impunis, quia tam a papa Alexandro quarto quam a rege Francie
sancto Lodoyco de Parisius fuit expulsus, sine spe revertendi illuc
usque in eternum et ultra. Hinc dicitur, Prover. XXIIII: Qui
cogitat mala facere, stultus vocabitur. Qualis fuit Guilielmus de
Sancto Amore. Et sequitur ibi: Cogitatio stulti peccatum est,
et abominatio hominum detractor. Item Eccli. XXVII: Facienti
nequissimum consilium super ipsum devolvetur, et non agnoscet
unde adveniet illi illusio et improperium superborum, et vindicta
sicut leo insidiabitur illi. Item Apostolus, prima ad Cor. XI:
Oportet et hereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis.
Ideo dicit Gregorius: «Abel renuit esse, quem Caym malitia non
exercet». Unde versus:
Necdum bella bonis, necdum certamina desunt,
et cum quo pugnet, mens pia semper habet.
|
|