Numquam precipites illo vallamine facti,
Quod caute fieri iussit dux noster ibique?
Suntque indignantis nature causa recessus? -
Ista fuit, nisi fallamur, meditamine nostro:
Decipiunt homines cure, falluntque frequenter.
Tunc explorator, illis volventibus ista,
Accidit, et propere referens: - Que ne otia tardant,
Que vestre sunt ecce more? Iamque arva relinquunt.
Longa patet series equitum, Spellinaque castra
Transivere quasi. Si palmam queritis, ite.
Veloci cursu lustravi en undique passus;
Insidie nonnulle insunt; via quelibet arta,
Angustusque omnis limes non congruus armis:
Non ab illis locus est hosti. Vulgusque minatur
Militibus simul atque duci; contentio magna
Est in eis. Populusque animo pugnasse libenti
Creditur; et dubium non est quod dentibus ille,
Ut puta maniacus, frendet, qualisque superbus
Intrepidusque intrat aper venabula. Transit
Talis, et hic metuunt a tergo vertere: singna
Nequaquam possunt, neque sese audire vicissim:
Tanta iterum pressura, hominumque plurima turba
Manorum pedibus ibi conculcata iacebat,
Armaque per campos. Est hac sua lancea nota,
Est suus hic clipeus. Heu! grandi Spelle stupore
Afficitur, spectatque diu, murisque videre
Actenti stant, atque armis mox tollite cuncta,
Hoc caput expone iugulis, et carcere trudi,
Dum reditus vester. - Sic finit, et vite furentes
Theutonici per terga ruunt Perusina: secuntur
Infesteque aties alie, quecumque fuere.
Dumque armis potuit, ibi se Tiberina iuventus
Defendit; postrema licet, tenuataque multum
Esset, et exiguo mansisset milite campo.
In fatiem hostilem vertit sua lumina torva
Sepius, et tanto cogit remeare furore
|
|