Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

198


suum; etsi alter sit sapientior, tamen illa sapientiorem esse
intelligere non debet. uxor neminem fortiorem debet putare,
quam virum suum; etsi alter sit fortior, illa tamen intelligere
non debet alterum fortiorem. uxor neminem debet putare
formosiorem, quam virum suum; etsi alter sit formosior, tamen
non debet sibi apparere; perfectum enim odium et perfectus amor
rerum iudicia non cognoscunt. nam si perfecte hodias aliquem,
qualiacumque fuerint apud illum, omnia tibi mala
videntur. si vero aliquem perfecte amas, quecumque sunt apud
eum tibi placent, sive que loquitur, sive que agit. nam etsi
mala sint, tamen tibi bona esse videntur". tertio iste amor
debet esse precordialis ex parte utriusque, scilicet viri et uxoris. ideo
uxor formata est de carne viri iuxta cor, ad innuendum quod vir
debet uxorem suam amore precordiali diligere, et vir desponsat
uxorem suam ponendo anulum in quarto digito, ubi est quedam
vena, que a corde usque ad digitum illum se extendit, ad innuendum
quod uxor debet virum suum ex vero corde amare. quod vir

Torna all'inizio