Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 154


Praemia qui profert, quod obest dictantibus, aufert;
addat ut ingenium, laus mihi sit pretium.
Sit quis Clio modis spes defraudata latronis,
pandat; et ut latuit, pallia qui rapuit.
Cautus more senum puer et brevitate dierum
se putei claris perspiciebat aquis.
Cum latro pertransit, puer hic sua pectora planxit
seque dolore mori clamitat arte doli.
Dumque puer fleret, latro dum rogat unde doleret,
aurea vasa sibi perdita fingit ibi;
dumque fuit menti raptoris praeda talenti,
deceptus doluit, fallere cum voluit:
exutus pannis ad fundum desilit amnis
et sub aquis quaerit quod reperire nequit.
Veste puer rapta fugit ad loca furibus apta,
gavisus spoliis abditur in foliis.
Sic latro delusus, vacuus spe, corpore nudus,
vestibus ablatis flebilis exit aquis.
Quem post non vidit, visu, pede, voce requirit;
quaerit hic, ille latet; clamat hic, ille tacet.
Ergo diu questus fert frigus et aeris aestus;
laedere quaque solet, laesus in arte dolet.
Addidit hoc tandem: quod rem patietur eandem,
qui putat auratum fonte natare cadum.

1



5




10




15




20



Torna all'inizio