dantes tibi licentiam intrandi eam quandocunque
tibi placuerit.
Insuper Ubaldinus filius olim Oderrighi, rogatu, precibus
et mandato dictorum iugalium venditorum renumptians
nove constitutionis beneficio, privilegio
fori, et omni alii leg(is) et iuris et constituti auxilio
speciali et generali, promisit predicto Vassallo stipulanti,
et heredibus, quod si aliquo tempore lis vel briga
aut molestia mota fuerit ei, vel suis heredibus, de predicta
terra et vinea superius vendita et designata, in
totum vel pro aliqua parte, ab aliqua persona vel loco,
quod de lite et controversia eum et eius heredes expediet
et liberabit, de iure et constituto Florentino, et
ab omni persona et loco ipsam terram, vineam et rem
superius designatam, et omnia predicta et singula, defendet,
et eum et eius heredes indepnem [et indempnes]
conservabit. Et si in dampnis vel expensis eadem causa
evenerit, integre emendabit, et hec omnia infra quindecim
dies proxim(os) postquam eum inquisiverit, vel inquirere
fecerit. Si vero contra predicta, vel aliquod predictorum
fecerit, et hec omnia et singula, ut dicta sunt, non observaverit,
promisit et convenit eidem Vassallo, et eius
heredibus, duplum dicte terre, vinee et rei eiusdem bonitatis
et extimationis, et insuper libras .XLVIII. denariorum
pisanorum, nomine pene, dare, et dampna omnia
et expensas resarcire, de iure, sub obligo illius
potestatis et persone per quam magis cogi posset, obligans
omnia sua bona presentia et futura; et pena soluta
vel conmissa, et dampnis et expensis restitutis, hec
omnia observare et firma tenere eidem Vassallo et heredibus
promisit.
Qui Guilielminus, Adaleita et Ubaldinus confessi fuerunt
predicta omnia dicto Vassallo observare et facere
debere, unde ego infrascriptus Brunus iudex et notarius
ex offitio michi de guarentiscia concesso, precepi eis ut
predicta dicto Vassallo observent et faciant et cetera.
Actum in castro Leccii.
Singna ??? man(us) Guilielmini, Adaleite et Ubaldini,
qui hec omnia fieri et scribi rogaverunt.
|
|