Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 612


Rogonis predirti et aliorum omnium quorum interest vel
intererit, iudicio sisti et iudicatum solvi in omnibus suis
clausulis sub obligacione omnium suorum bonorum.
Actum in tali loco, presentibus talibus.
b.
In curia romana talis relevacio bene admittitur. set
Bononie bene dicitur nulla. et quod non valeat, talem
racionem assignant: procurator rei satisdare tenetur, et
satisdare est pignora vel fideiussorem prestare. unde
cum in premissa relevacione nec pignoris nec fideiussoris
dacio contineatur, dicunt iura de huiusmodi satisdacione
loquendo, non esse aliquatenus satisfactum.
Relevacio procuratoris secundum formam civitatis Bononie.
Insuper volens dictum procuratorem relevari ab onere
satisdandi, promisit mihi notario infrascripto stipulanti
nomine et vice domini Rogonis predicti et aliorum omnium
quorum interest vel intererit, iudicio sisti et iudicatum solvi
in omnibus suis clausulis, et quia tempore ferende sentencie
erit in iudicio, et omnia dabit et solvet que in condempnacionibus
continebuntur, si condempnatus fuerit,
nisi fuerit provocatum, sub obligacione omnium bonorum
suorum.
Pro quibus omnibus et singulis observandis idem dominus
pro dicto suo procuratore extitit fideiussor sub ypotheca
omnium rerum suarum.
c. Procuratorium ad causas manu publica scriptum
et sigillo mandantis munitum.
Universis presens instrumentum publicum inspecturis
pateat manifeste, quod reverendus pater dominus I dei

Torna all'inizio