Sancti Vincencii, tu suprascriptus Iohannes abbas a me recepisti 
a pars suprascripti monasterii Sancti Vincencii, et idoneis homines 
in hac conven[ien]cia interfuerunt, quomodo in edicti continet pagina; 
nomina eorum: Adenolfus, filius quondam Luponi; et Ilprandus, 
filius quondam Adelberti; et Ildeprandus, filius quondam Cupori. 
pro eadem vero racione et conveniencia dedisti tu suprascriptus 
Iohannes abbas, per consensu et voluntate de primatis et ordinatis 
monachis, de predicto monasterio Sancti Vincencii mihi suprascripti 
Mattefredi, vel ad meos heredes, amodo et usque in completi 
.XXVIIII.em annis: oc est de rebus proprietatis Sancti Vincencii, 
in territorio Marsicano, in locus ubi Vicus vocatur; et in locus, 
qui vocatur Marcianu; et sunt ipse rebus infra finibus: fine serra 
Sancti Donati; et fine ipsa Pettila; et fine aqua de Fucinu; et fine 
Cesulinu; et fine rivo Foraneo, et sunt collecte de suprascripte 
rebus due pecie de terra, que sunt inter ipse due pecie de terra, 
que sunt mensurate modiorum quadraginta, omnia et in omnibus 
quantum infra suprascripte finibus ad ipsum monasterium Sancti 
Vincencii pertinet, vel pertinere debet casis, casilinis, terris, vineis, 
campis, pratis, pascuis, vel inpascuis, silvis, salectis, pomis, arboribus 
fructiferis, vel infructiferis, baliginis, limitibus, rivis, vel salicibus, 
aquis, aquarum vel [.....] decursibus, aquis, cultum vel 
incultum, omnia et in omnibus quantum infra suprascripte finibus 
ad ipsum monasterium Sancti Vincencii pertinet, vel pertinere debet 
in integrum mihi suprascripti Mattefredi, vel ad meis heredibus 
usque in completi vinginti et novem annis per scriptum conveniencie 
dedisti ad usumfruendi, agendi, lucrandi, laborandi, prestandi, nam 
non vindendi, nec donandi, nec concambiandi, nec in loco pigneris 
commendandi, nec per nullum ingenium argumentis in alterius potestatem 
ad proprietario nomine transmigrandi, vel subtraendi, nisi 
tantum, ut supradiximus usufruendi, et de ipse frugibus faciendi
  |  
  |