Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 828


Impossibile est enim diversitatem in numero sub eadem specie causari
nisi ex diversitate materiae: quia ad diversitatem formalium principiorum
sequitur diversitas specierum. Si ergo anima, ut dictum est, non habeat materiam
ex qua sit, non possunt plures animae unius speciei esse diversae numero,
nisi per diversitatem materiae in qua sunt. Unde si ante corpus creatae fuissent,
oportuisset eas vel esse diversas in specie, et sic omnes homines specie differre
ex diversitate formarum: aut quod esset una tantum numero, et sic rediret error
tactus in praecedenti articulo. Augustinus tamen dicit, 7 super Genes., animam
primi hominis creatam esse ante formationem corporis; quod tamen non
asserit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod pro tanto Deus dicitur ab opere septima die
cessasse, quia nihil postea fecit quod non aliquo modo in primis operibus praecesserit
vel secundum materiam et rationem seminalem, sicut corpora quae de
novo generantur; vel secundum similitudinem, sicut animae quae de novo
creantur. Sciendum autem, quod similitudo animae praecessit etiam in opere
creationis aliquo modo, cum omnia simul creata legantur, ut Eccli. 18 dicitur:
sed haec similitudo fuit in natura communi, in qua anima et Angelus conveniunt,
scilicet in intellectuali. Praecessit etiam in operibus sex dierum huius
animae quae nunc creatur, similitudo in specie; quia inter alia sex dierum
opera etiam homo creatus est, rationali anima perfectus secundum alios sanctos;
quamvis secundum Augustinum, fuerit in illis sex diebus factus homo quantum
ad materiam et rationem seminalem ratione corporis; ratione vero animae,
ipsa primi hominis anima fuerit in se facta.
Et per hoc patet responsio ad secundum: quia concedimus quod ratio seminalis
animae, eius creationem in nulla creatura praecedat.
Ad tertium dicendum, quod quaedam creatio est quae non praesupponit materiam
nec ex qua nec in qua illud quod creatur fiat; et talis est creatio quae
distinctionem et ornatum praecessit. Sed creatio animae quamvis non sit ex
materia, tamen praeexigit materiam in qua creatur. Et quia illa materia non
potest disponi ut efficiatur propria, nisi per actionem naturae, ideo talis creatio
sequitur distinctionem et ornatum, secundum quae principia activa in natura
constituta sunt, ut prius dictum est.
Ad quartum dicendum, quod sicut Avicenna dicit, anima quamvis
non dependeat a corpore quantum ad suum esse vel quantum ad suum
finem, dependet tamen quodammodo quantum ad suum principium. Cuius ratio
est, quia cum universalia non habeant aliquod esse nisi in anima, oportet quod
quidquid in esse naturae producitur, producatur secundum hoc quod individuatur.
Cum ergo anima esse individuatum non possit habere nisi secundum quod
coniungitur corpori ut forma eius, ut probatum est, oportet quod non incipiat

Torna all'inizio