Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 312


3. Praeterea, illud quod est proprium homini, est nobilius quam illud in quo
communicat cum brutis. Sed intelligere est proprium hominis, in amore autem
convenit cum brutis. Ergo scientia et intellectus sunt digniora quam amor.
4. Praeterea, vita contemplativa est nobilior quam vita activa, et altior. Sed
scientia pertinet ad vitam contemplativam: amor autem videtur ad praxim pertinere,
quia obiectum eius est bonum. Ergo scientia est altior quam amor.
5. Praeterea, obiectum amoris est bonum simpliciter. Sed verum est melius
quam bonum simpliciter, quia verum est summum in genere bonorum; sicut et
optimus homo est melior quam homo simpliciter. Ergo scientia et cognitio est
altior quam amor.
6. Praeterea, quanto aliquid est spiritualius, tanto est altius. Sed cognitio est
spiritualior quam amor: quia secundum motum a rebus ad animam est cognitio,
secundum autem motum ab anima ad res est amor. Ergo cognitio est nobilior
quam amor.
7. Praeterea, praemium est praestantius merito. Sed cognitio est praemium
amoris; Ioan. 14, 21: «Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego manifestabo
ei me ipsum»; et Augustinus dicit, quod visio est tota merces.
Ergo cognitio praeeminet amori.
8. SED CONTRA est quod dicitur Ephes. 3, 19: «Supereminentem scientiae caritatem
Christi».
9. Praeterea, 1 Cor. 13, dicitur, quod caritas est maior fide. Ergo eadem ratione
quilibet amor est maior et dignior cognitione sibi respondente.
10. Praeterea, Hugo de Santo Victore super illud Dionysii:
«Mobile et acutum», dicit: «Dilectio supereminet scientiae, et maior est intelligentia;
plus enim diligitur quam intelligitur: quia intrat dilectio, ubi scientia
foris est». Ergo amor excedit scientiam.
11. Praeterea, finis in unaquaque re est potissimum. Sed obiectum amoris est
bonum, quod habet rationem finis. Ergo cum operationes distinguantur penes
obiecta, amor inter omnes operationes animae est potior.
12. Praeterea, sicut se habet potentia ad potentiam, ita se habet operatio ad
operationem. Sed voluntas est altior omnibus aliis potentiis animae; quia movet
omnes alias et non cogitur. Ergo et amor, qui est operatio voluntatis, praeeminet
omnibus aliis animae operationibus.
13. Praeterea, sicut dicit Dionysius, illud quod in pluribus invenitur,
simplicius et nobilius est; sicut esse nobilius est quam vivere, quamvis
viventia sint nobiliora quam existentia tantum, inquantum etiam viventia nobilius
esse participant. Sed amor in pluribus participatur quam cognitio; quia in
omnibus aliquo modo est amor, ut dictum est prius, in praec. art., non autem
cognitio. Ergo amor est praestantior cognitione. Ridiculum enim est dicere,
quod in lapidibus sit cognitio naturalis, sicut amor vel appetitus naturalis.

Torna all'inizio