ut discolor tricorpor et indecor; memor quoque et inmemor cum
suis compositis et comparativa, ut doctior, quae sunt communis, e quibus
excipitur senior, quod est masculini tantum, et tria feminina: uxor
soror et arbor. Quattuor neutra marmor aequor ador et cor esse
iudicantur.
In ur. Omnia nomina desinentia in ur in nominativo singulari, si
tertiae declinationis fuerint, neutri sunt generis, ut murmur, praeter
nomina virorum et avium habentia x vel t vel f ante ur, quae sunt masculini:
Anxur turtur et furfur; et (praeter) verbalia tertiae declinationis
data utrique sexui, quae sunt communis, ut augur Ligur et fur.
In as. Omnia nomina in nominativo singulari in as desinentia sunt
feminini generis, ut pietas, praeter vas vadis, as assis, mas maris, et
praeter propria nomina virorum, ut Aeneas Andreas, quae sunt masculini.
Vas autem fas et nefas sunt neutri, nugas vero omnis est generis.
Nomina quoque gentilia, ut Ravennas Arpinas, communia esse
iudicantur.
In es. Omnia nomina in nominativo singulari desinentia in es, si
tertiae fuerint declinationis et non crescant in genitivo, sunt feminini
generis, ut lues caedes, praeter verres quod est masculini generis; et
si crescunt in genitivo et habent e correptam, sunt feminini, ut seges
segetis, teges tegetis et compes compedis; et si iunguntur utrique sexui,
sunt communis, ut miles; si autem masculino, feminino et neutro
iungitur, erit omnis generis, ut locuples. Alia omnia sunt masculina,
ut aries paries.
In is. Omnia nomina desinentia in singulari nominativo in is sunt
masculini generis, ut panis, praeter clunis et canis quae sunt communis,
et finis incerti. Habentia duas consonantes vel unam duplicem ante
|
|