equitassent versus Papiam, apparuerunt eis viginti et quattuor 
milites Mediolanensium; et ceperunt post eos currere. Mediolanenses 
vero putantes, quod Laudenses, qui non erant nisi 
viginti duo, satis plures essent, terga subito vertunt, ad 
nemora fugientes; et Laudensibus eos cum magno clamore 
persequentibus de equis se deiciunt, ut in nemore se occultent, 
et ab oculis Laudensium, qui adhuc longe distabant, penitus 
disparuerunt. Laudenses vero ad nemus pervenientes de equis 
descendunt et Mediolanenses per frondes querunt. Postremo 
quoque novem de equis ipsorum inveniunt et quattuor 
Mediolanenses captos in carcerem Laude duxerunt, videlicet 
Flamengum de Erminulfis et Sicardumd de Concorezo et 
Ottonem Faroldum et ... de Mulinaro. 
In sequenti vero die dominico, in quo fuit festivitas sanctorum 
Prosperi et Severe virginis, cepit dominus imperator 
rocham, que dicitur de Cornu, cum plus de centum hominibus, 
qui erant intus inter rusticos et cives Mediolani; unicuique
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |