Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 253


peruenerunt eorum, urbes et loca collapsa in eorum absencia sollicita
mente reformant et in meliorem statum instaurare procurant.
[Incipit liber xxxiiius de Orreste vindicante mortem Agamenonis,
patris sui, et morte matris et recuperacione regni sui. ]
Horrestes igitur Agamenonis filius, quem rex Ydumeneus susceperat
nutriendum ob timorem Egisti, iam adoleuerat et xxiiii
annorum iam erat maior effectus cum rex Ydumeneus ipsum honore
milicie decorauit in multa iocunditate festiua. Quo facto milite,
Ydumeneum regem deuote rogauit Horrestes ut, cum etas eius et
tempus appeterent circa regni sui recuperacionem et in ulcionem
necis patris sui intenderet, de militibus regni sui sibi deberet
subsidium exhibere. Qui libenter annuens sibi mille milites ualde
strennuos assignauit. Ubi multorum requisiuit et expectauit
auxilium, sic quod breui tempore alios mille milites sibi quesiuit
et cum predictis duobus milibus militum ciuitatem Trozen animosus
intrauit. Erat autem huius ciuitatis dominus rex Forensis,
sic suo nomine nuncupatus, qui dudum fuerat intimus Agamenonis
et multum odiosus Egisto. Causa uero ipsius odii
propter quam rex Forensis contra Egistum capitales inimicicias
confouebat precipue fuit illa. Nam cum idem rex Forensis de
quadam filia sua cum eodem Egisto matrimonium contraxisset,
dictus Egistus ob amorem Clitemestre a filia regis Forensis diuertebat,
libello repudii sibi misso. Propter quod gratanti animo se
obtulit et rogauit Horrestem quod in sua comitiua contra Egistum
ipsum duceret, qui in seruiciis Horrestis et destruccione Egisti
uenire cum trecentis militibus intendebat. De quo Horrestes satis
regraciatus est illi.
Tempus erat quo iam sol Thauri signum intrauerat. Tunc
cum prata uirent et uernant flores in arboribus redolentes, rubent

Torna all'inizio