per duo exempla. primum exemplum est quia si aliquis vult
hedi ficare turrem, non debet statim ipsam incipere, sed prius
debet videre et considerare si habet sumptus unde ipsam turrem
possit ad finem perducere, ne, postquam inceperit et complere
non poterit, omnes sibi irrideant et dicant: "Iste homo cepit
hedificare et non potuit consumare". aliud exemplum
est quia si aliquis rex vult cum alio rege pugnare, non debet statim pugnam
incipere, sed prius debet videre si sufficienter habet arma et
milites quibus possit ad finem victorie pervenire. legitur quod
cum quidam philosophus in platea cuiusdam civitatis consisteret,
dixit se vendere sensum omnibus qui indigerent. quidam
igitur princeps, hoc audito, sibi per nuntium aurum et argentum
misit ut de sensu suo sibi venderet. ille autem in cedula
scripsit dicens: "In omnibus, que acturus es, semper cogita quid
tibi possit accidere". cum igitur princeps illam cedulam recepisset,
verba illa super portam sui palatii licteris aureis scribi
fecit. post aliquos dies quidam eius inimici cum barbario principis
ordinaverunt ut quando eum raderet, ipsum cum rasorio iugularet.
cum ergo barbarius ad radendum principem accederet et
aliquo modo licteras sciret, suspiciens litteras illas legit.
quibus lectis, cepit cogitare quid de hoc posset sibi accidere et tunc
cepit tremere et pavere et color vultus eius in pallorem mutatus
est. quod cum princeps vidisset, ipsum capi fecit et veritatem
|
|