| VII
 Nunc dicamus de peregrinacione. quam feci de Jherosolyma
 usque ad montem Synay. Nam Dei nomine invocato. die
 Mercurii Xxiijº Augusti. recessi de Jherosolyma et perveni
 usque Bethleem. et ibi ecclesiam devotissimam. ubi natus est Cristus.
 devotissime visitavi: deinde transiens vallem Rafaym. de quo legitur
 libro Paralipomenon primo. capitulo Xijº quod  Philistini posuerunt castra
 et exercitum eorum contra David et populum Israel.  unde pluries Philistei.
 qui volebant venire super terram Promissionis. veniebant ad hanc vallem
 Raphaym. que modicum distat a loco Zacharie et Sancti Johannis
 Baptiste. De valle autem illa. perveni ad unum montem Sancti
 Georgii: deinde transiens descendi de montanis Judee et perveni ad
 planicien Palestine sive Philistim. in qua sunt ille quinque civitates Gaza.
 Ascalon. Geth. Azotus. et Acharon. quas omnes vidi et circumivi:
 sed Geth et Azotus et Acharon iste tres civitates sunt destructe. et ad
 modum parvarum villarum: Ascalon autem bona civitas est super mare
 scita intra Gazam et Joppe distans ad unaquaque per unam dietam. Gaza
 autem bona et magna civitas est longe scita a mari per duo miliaria. et
 est in confinibus Egipti et Palestine. que nunc Gazara in lingua nostra
 dicitur: ibi etiam perveni. quia mihi est transitus ad Egiptum ed
 Arabiam.
 In illa civitate Gaza est palacium diruptum. quod fregit Sampson.
 interfectis tribus milibus Philistinorum. ut legitur libro Judicum.
 XVj capitulo. et ego vidi illud palacium. Hec est illa civitas sive
 Gaza. ubi Sampson noluit capi et fuerunt clause porte: sed Sampson accepit
 portas et portavit eas super unum montem ibi propinquum et projecit
 cas de monte. Istum montem ego vidi. est etiam extra Gazam per tria
 miliaria: lege in libro Judicum. XVj capitulo.
 |