Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

37


secundum hoc igitur eo tempore, quo fuit destructio
Troie, fuit facta per Ianum ampliatio et augmentatio Ianue.
per cronicas autem habemus quod tempore Sansonis, viri fortissimi,
destructa fuit Troia, et ideo tunc temporis fuit Ianua ampliata
si igitur secundum cronicas tempora computamus, inveniemus
quod a Sansone usque ad edificationem Rome fluxerunt anni
.CCCCXX., et a Sansone usque ad Christum fluxerunt anni .M.XIX. .
et sic patet quod Ianua ante Romam fuit per annos .CCCC.XX. et
ante adventum Christi per annos .M.XIX. a Iano Troiano
non quidem edificata, quia iam ab alio Iano edificata fuerat,
sed ampliata et meliorata. sed pro tanto ab aliquibus
dicitur quod Ianus, civis Troie, eam edificavit, quia ipsam de
parvula satis magnam fecit. quod civitas Ianue a Cartaginensibus
sive Affricanis fuit destructa, sed a Romanis rehedificata
et quo tempore fuit hoc. [capitulum tertium].
Romani, universo orbi sua potentia dominantes, ad hostes
conversos clementes erant, rebelles potenter expugnabant, amicos
tanquam fratres fovebant, amicis et inimicis fidem servabant. et
dicit Augustinus de Romanis in libro De Civitate Dei quod
acceptas iniurias potius volebant parcere, quam vindicare. et

Torna all'inizio