XI
1. Videtur nobis hec quam habitudinem dicimus maxima pars eius
quod artis est; hec etenim circa cantus divisionem atque contextum carminum et rithimorum relationem consistit;
quapropter diligentissime videtur esse tractanda.
2. Incipientes igitur dicimus quod frons cum versibus, pedes cum
cauda vel sirmate, nec non pedes cum versibus, in stantia se
diversimode habere possunt.
3. Nam quandoque frons versus excedit in sillabis et carminibus,
vel excedere potest - et dicimus 'potest' quoniam habitudinem
hanc adhuc non vidimus.
4. Quandoque in carminibus excedere et in sillabis superari potest,
ut si frons esset pentametra et quilibet versus esset dimeter, et
metra frontis eptasillaba et versus endecasillaba essent.
5. Quandoque versus frontem superant sillabis et carminibus, ut in
illa quam dicimus,
Traggemi de la mente amor la stiva.
fuit hec tetrametra frons, tribus endecasillabis et uno eptasillabo
contexta; non etenim potuit in pedes dividi, cum equalitas
carminum et sillabarum requiratur in pedibus inter se, et etiam
in versibus inter se.
6. Et quemadmodum dicimus de fronte, dicimus et de versibus.
Possent etenim versus frontem superare carminibus, et sillabis
superari, puta si versus duo essent et uterque trimeter, et
eptasillaba metra, et frons esset pentametra, duobus
endecasillabis et tribus eptasillabis contexta.
7. Quandoque vero pedes caudam superant carminibus et sillabis,
ut in illa quam diximus
|
|