386. Astrea, id est iusticia .
389. Anteus, fuit quidam gigas vel pugil, qui stratus in terram, statim resurgebat, unde
dictus est filius terre.
391. Denique, dicit se expulsum de castro a Curia sibi concesso, mediante auro et ferro.
397. Servato, solum unum castrum fuit relictum, quod non fuit destructum quod tamen non
habitabatur .
398. Non arsere, Excusat se quod non venit sicut incendiarius sed iura solum petebat Ecclesie.
402. Quid si vicina, Excusat milites proscriptos quod non est mirum si libenter redibant ad
propria ne vagarent cum natis et uxoribus per orbem.
403. In iuga, quod dicit: renuebat iugum vicinorum suorum.
|
|