AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod forma facit esse; non ita quod illud esse sit
materiae aut formae, sed subsistentis. Quando ergo compositum ex materia et
forma est per se subsistens, acquiritur ex forma illi composito esse absolutum
per se; quando autem non est per se subsistens, non acquiritur per formam esse
illi composito; sed subsistenti cui hoc adiungitur, acquiritur respectus secundum
esse ad hoc quod ei additur: sicut si ponamus hominem nasci sine manu,
et manum per se separatim fieri, et postea ei miraculose coniungi, constat quod
forma manus causabit esse manus per se subsistentis: sed postquam coniungitur
homini, non acquiritur ex forma manus aliquod esse manui, quia manus non
habet esse proprium; sed acquiritur homini respectus ad manum secundum
suum esse. Ita etiam dico, quod anima in Christo non acquirit proprium esse
humanae naturae; sed Filio Dei acquirit respectum secundum suum esse ad
naturam humanam, qui tamen respectus non est aliquid secundum rem in divina
persona, sed aliquid secundum rationem, ut dictum est de unione, supra,
dist. 2, qu. 2, art. 2, quaestiunc. 3, ad 3.
Ad secundum dicendum, quod aliud est de Deo et de omnibus aliis rebus: quia
in Deo ipsa essentia subsistens est, unde sibi secundum se debetur esse; immo
ipsa est suum esse subsistens: unde essentia a persona non differt secundum
rem: et ideo esse essentiae est etiam personae; et tamen persona et essentia
ratione differunt. Quamvis ergo unum sit esse, potest tamen esse considerari
vel prout est essentiae; et sic non unitur humanitas in esse divino, unde non
unitur Patri: vel potest considerari prout est personae; et sic unitur in esse
divino.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod Philosophus accipit ibi esse pro essentia, vel quidditate,
quam signat definitio.
Ad quintum dicendum, quod illa obiectio procedit de esse secundum quod
signat veritatem propositionis: sic enim potest dici non tantum de his quae sunt
in re, sed de his quae sunt in intellectu: de quibus potest locutio formari.
ARTICULUS 3
Utrum persona Verbi post Incarnationem sit composita
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR, quod persona Verbi post Incarnationem non sit composita. Omne
enim compositum est melius componentibus: quia bonum additum bono facit
magis bonum. Sed Divinitate non potest esse aliquid melius. Ergo ex Divinitate
et humanitate non potest fieri una persona composita.
|
|