Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 16


prima vir et mulier sint nomina, femina mas que,
hic pater et mater (modo namque puerpera facta est),
cur ea non uxor cui tu vir sive maritus ?
Tu mihi filius es, tu filia , tu mihi frater
germanus, germana soror neptis que nepos que,
hic avus , hec avia , hic patruus sed avunculus ille.
Sunt amite mihi sex, cum sit matertera nulla;
cum socru male convenit nurus at socero pax
cum genero esse solet, glos hec, ego sum tibi levir ,
vitricus unde venit privignus que unde noverca .
Ast ea sunt etatis: anus iam curva senex que
et puer et iuvenis , respondet utrique puella ;
nam iuvenis tantum mas <est>, iunior senior que,
ergo bis erravit quicunque iuvencula dixit.
Ast adolescentem magis infantemque fatebor
communis generis, quod et ipsa minutio pandit.
Ingui<ni>s hec pubes est velatura pilorum

140




145




150




155
Torna all'inizio