4. Praeterea, defectus qui ex origine trahitur, rationem culpae non habet, ut
dictum est, nisi secundum quod ex voluntate habentis naturam consequitur. Sed
multi defectus corporales ex voluntate illa consequuntur, ut necessitas moriendi,
et huiusmodi. Ergo non solum concupiscentia, sed quodlibet istorum debet
dici peccatum originale.
5. Praeterea, inter alia quae homo per peccatum amisit, etiam scientia illa privatus
est qua in primo statu pollebat. Sed defectus scientiae ignorantia dicitur.
Ergo ignorantia originale peccatum dici debet, et non solum concupiscentia.
SED CONTRA est quod dicitur in Glossa Rom. 6: «Non regnet peccatum in vestro
mortali corpore, idest fomes peccati». Fomes autem peccati concupiscentia est.
Ergo peccatum videtur ipsa concupiscentia esse.
Praeterea, sicut se habet concupiscentia actualis ad actuale peccatum, ita se
habet concupiscentia originalis ad originale peccatum. Sed concupiscentia
actualis est ipsum actuale peccatum. Ergo et concupiscentia quae per originem
trahitur, est originale peccatum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in quolibet peccato est invenire aliquid quasi formale,
et aliquid quasi materiale. Si enim consideremus peccatum actuale, ipsa substantia
actus deordinati materialiter in peccato se habet: sed deordinatio a fine,
formale in peccato est, quia ex hoc rationem mali praecipue habet; unde dicitur,
quod conversio ad bonum commutabile, est ibi sicut materiale, et aversio a bono
incommutabili, est sicut formale: et hoc contingit ex hoc quod etiam in actu perfectio
virtutis ex ordine ad finem est forma actus. Sicut autem peccatum actuale
consistit in deordinatione actus, ita etiam peccatum originale consistit in deordinatione
naturae. Unde oportet quod ipsae vires deordinatae, vel deordinatio
virium, sint sicut materiale in peccato originali; et ipsa deordinatio a fine sit ibi
sicut formale. Illa autem pars quae per se nata est coniungi fini, est ipsa voluntas,
quae habet ordinem finis omnibus aliis partibus imponere; et ideo destitutio
ipsius voluntatis ab illa rectitudine ad finem quam habuit in institutione naturae,
in peccato originali formale est: et hoc est privatio originalis iustitiae.
Vires autem appetitus sensibilis sunt natae recipere ordinem ad finem ab ipsa
voluntate, secundum quod sibi subiectae sunt; et ideo subtractio illius vinculi quo
quodammodo sub potestate voluntatis rectae detinebantur, materiale in peccato
est. Ex hac autem subtractione sequitur quod unaquaeque vis in suum obiectum
inordinate tendat, concupiscendo illud; et ideo concupiscentia qua habiles sumus
ad male concupiscendum, peccatum originale dicitur, quasi materiale in peccato
originali existens. Est enim considerare materiale et formale in actibus moralibus
sicut in rebus artificialibus, in quibus materia de toto praedicatur; ut possit dici,
cultellus est ferrum: et similiter de peccato praedicari potest illud quod est materiale
in ipso; et per hunc modum peccatum originale concupiscentia dicitur.
|
|