| adherere. Et dum tantam in vobis cumulatam gratiam conspicimus, omnino
 nobis et omnibus christianis fidutiae materia de vobis admissa est, quod ea, quae
 ad cultum Dei et verae fidei orthodoxae observantiam respiciunt, toto mentis conatu
 vos esse operaturos.
 Inter haec vero, sublimissime fili et spiritalis compater, si quid ad nos pervenerit,
 libentissime sicut orthodoxo regi et defensori fidei christianae significamus.
 Innotescimus quippe, iam absolutis vestris missis, coniunxisse ad nos navigium a
 partibus Africae, in quo quidam monachus a Cosma ab Alexandrino patriarcha cum
 litteris directus advenit. Quarum instar praefulgidae, excellentiae vestrae misimus intuendum,
 ut ea, que nobis pro integritate fidei ab orientalibus praesulibus et ceteris
 nationibus diriguntur, agnoscatis et laetetur cor vestrum in huiuscemodi eorum affectu,
 quem in mandatis Dei habere videntur; quia, dum piae considerationis studio mens
 vestra intenta existit, nimirum oppido gaudere vos credimus, si ea vobis, quae pro
 integritate fidei pertineunt, innotescimus.
 Sed ipsa sancta orthodoxa, quam venerando colitis, fides vos et in praesenti
 vita longeviter cum victoria foveat et aeterna cum sanctis tribuat gaudia possidenda.
 Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
 ----------------------------------------------------------------------------------------------------------------
 DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
 PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
 Cum caritatis amor, quem erga vestram a Deo inlustratam insignem gerimus
 excellentiam, nostro enucleatius vigeat cordi, curae idcirco nostrae existit, excellentissime
 regum, vestrae gnaviter praeclare totis obtemperare nisibus voluntati, presertim
 dum et amplissimo vestrae excellentiae presidio relevati et post Deum ab insidiatorum
 videamur saevitia erepti. Et ideo, quotiens nobis relationum vestrarum apices proferuntur,
 gratuito acceptantes animo confestim, quod eorum textus eloquitur, effectui
 satagimus mancipandum.
 Unde, susceptis in presenti a Deo protecte excellentiae vestrae syllabis, nempe
 relectis, protinus cuncta, quae ferebantur in illis, libenter adimplevimus. In eis
 siquidem conperimus exaratum, quod presentes Deo amabilis Remedii germani vestri
 monachos Symeoni scole cantorum priori contradere deberemus ad instruendum
 eos psalmodii modulationem, quam ab eo adprehendere tempore, quo illic in vestris
 | 
 |