Salimbene de Adam: Cronica

Pag 698


Et fuerunt ibi Bononienses, puto, duobus vel tribus annis.
Et mortui sunt ex eis trecenti vel quingenti ex intemperie marini
aeris et propter multitudinem culicum et pulicum et muscarum
et asilorum. Et ivit frater Peregrinus de Polesmo de Bononia
ex Ordine fratrum Minorum et fecit concordiam inter Bononienses
et Venetos. Et Bononienses destruxerunt castrum quod
fecerant, et recesserunt inde, et donaverunt multa lignamina de
dicto castro fratribus Minoribus de Ravenna. Et quia ego habitabam
Ravenne tunc temporis, videtur michi quod ista destructio
castri Bononiensium et recessus eorum de Primario fuerit illo
anno et illo tempore quo Conradinus fuit a Karolo disconfictus,
scilicet MCCLXVIII.
De multitudine turilorum eo anno quo fuit conflictus exercitus regis Karuli
cum exercitu Conradini.

Et tanta multitudo illarum avium que in vineis destruunt
uvas et vulgariter túruli dicuntur illo anno transivit et tempore,
ut vix celum quolibet sero post cenam usque ad crepusculum noctis
multis diebus libere posset videri. Et erant tria solaria aliquando
vel duo, unum super aliud simul, et durabant per tria
vel IIII miliaria; et post breve spatium alie aves eiusdem generis
succedebant volando et cracitando et murmurando et quasi conquerendo.
Et sic faciebant quolibet sero multis diebus a montibus
descendendo ad valles et totum aerem occupabant; et ego cum
aliis fratribus quolibet sero ad videndum et considerandum et
admirandum egrediebar, ut starem sub divo; nec sub divo eram,
quia totum aerem cooperiebant. Vere dico, quia, nisi vidissem,
referenti credere minime possem.
De causa quare Bononienses fecerunt castrum in Primario contra Venetos.
Causa, autem, quare Bononienses iverunt ad Primarium ad
faciendum castrum, ista fuit. Veneti avari homines sunt et tenaces

Torna all'inizio